philosophy and social criticism

Simia

Isidoro di Siviglia

zzzzzzzzzzzzzzzzzzzzzzzzSimiae Graecum nomen est, id est pressis naribus; unde et simias dicimus, quod suppressis naribus sint et facie foeda, rugis turpiter follicantibus; licet et capellarum sit pressum habere nasum. Alii simias Latino sermone vocatos urbitrantur, eo quod multa in eis similitudo rationis humanae sentitur; sed falsum est.  Hi elementorum sagaces nova luna exultant, media et cava tristantur. Fetus, quos amant, ante se gestant; neglecti circa matrem haerent. Horum genera quinque sunt, ex quibus cercopitheci caudas habent; simia enim cum cauda est, quam quidam cluram vocant.

[Etymologia, Liber XII, 2: 30-31].